Capitulare de villis vel curtis
imperii <Caroli Magni>, die Landgüterverordnung Karls des Großen (ca. 795)
- Volumus ut villae nostrae, quas ad opus nostrum serviendi institutas habemus, sub
integritate partibus nostris deserviant et non aliis hominibus.
- Ut familia nostra bene conservata sit et a nemine in paupertate missa.
- Ut non praesumant iudices nostram familiam in eorum servitium ponere, non corvadas non
materia cedere nec aliud opus sibi facere cogant, et neque ulla dona ab ipsis accipiant,
non caballum non bovem non vaccam non porcum non berbicem non o porcellum non agnellum nec
aliam causam, nisi buticulas et ortum, poma, pullos et ova.
- Si familia nostra partibus nostris aliquam fecerit fraudem de latrocinio aut alio
neglecto, illud in caput conponat; de reliquo vero pro lege recipiat disciplinam
vapulando, nisi tantum pro homicidio et incendio, unde frauda exire potest. Ad reliquos
autem homines iustitiam eorum, qualem habuerint, reddere studeant, sicut lex est; pro
frauda vero nostra, ut diximus, familia vapuletnr. Franci autem qui in fiscis aut villis
nostris commanent, quicquid commiserint, secundum legem eorum emendare studeant, et quod
pro frauda dederint, ad opus nostrum veniat, id est in peculio aut i alio praetio.
- Quando iudices nostri labores nostros facere debeat, seminare aut arare, messes
colligere, fenum secare aut vindeamiae unusquisque in tempore laboris ad unumquemque locum
praevideat ac instituere faciat quomodo factum sit, ut bene salva sint Si intra patriam
non fuerit et in quale loco iudex venire non potuerit, missum bonum de familia nostra aut
alium hominem bene creditum causas nostras providendi dirigat, qualiter ad profectum
veniant; et iudex diligenter praevideat, ut fidelem hominem transmittat ad hanc causam
providendam.
- Volumus ut iudices nostri decimam ex omni conlaboratu pleniter donent ad ecclesias quae
sunt in nostris fiscis, et ad alterius ecclesiam nostra decima data nonfiat, nisi ubi
antiqllitus institutum fuit. Et non alii clerici habeant ipsas ecclesias, nisi nostli aut
de familia aut de capella nostra.
- Ut unusquisque iudex suum servitium pleniter perficiat sicut ei fuerit denuntiatum; et
si necessitas evenerit quod plus servire debeat, tunc conputare faciat si servitium debeat
multiplicare vel noctes.
- Ut iudices nostri vineas recipiant nostras, quae de eorum sunt ministerio, et bene eas
faciant et ipsum vinum in bona mittant vascula et diligenter praevidere faciant, quod
nullo modo naufragatum sit; aliud vero vinum peculiare conparando emere faciant, unde
villas dominicas condirigere possint. Et quandoquidem plus de ipso vino conparatum fuerit
quod ad villas nostras condirigendum mittendi opus sit, nobis innotescat, ut nos
commendemus qualiter nostra fuerit exinde voluntas. Cippaticos enim de vineis nostris ad
opus nostrum mittere faciant. Censa de villis nostris qui vinum debent, in cellaria nostra
mittat.
- Volumus ut unusquisque iudex in suo ministerio mensuram modiorum, sextaiorum - et
situlas per sextaria octo - et corborum eo tenore habeant sicut et in palatio habemus.
- Ut maiores nostri et forestarii, poledrarii, cellerarii, decani, telonarii vel ceteri
ministeriales rega faciant et sogales donent de mansis eorum, pro manuopera vero eorum
ministeria bene praevideant. Et qualiscumque maior habuerit beneficium, suum vicarium
mittere faciat, qualiter et manuopera et ceterum servitium pro eo adimplere debeant.
- Ut nullus iudex mansionaticos ad suum opus nec ad suos canes super omines nostros atque
in forestes nullatenus prendant.
- Ut nullus iudex obsidem nostrum in villa nostra commendare faciat.
- Ut equos emissarios, id est waraniones, bene praevideant et nullatenus eos in uno loco
diu stare permittant, ne forte pro hoc pereat. Et si aliquis talis est, quod bonus non sit
aut veteranus sit, si vero mortuus fuerit, nobis nuntiare faciant tempore congruo,
antequam tempus veniat ut inter iumenta mitti debeant.
- Ut iumenta nostra bene custodiavit et poledros ad tempus segregent; et si pultrellae
multiplicatae fuerint, separatae fiant et gregem per se exinde adunare faciant.
- Ut poledros nostros missa sancti Martini hiemale ad palatium omnimodis habeant.
- Volumus ut quicquid nos aut regina unicuique iudici ordinaverimus aut ministeriales
nostri, sinescalcus et butticularius, de verbo nostro aut reginae ipsis iudicibus
ordinaverit, ad eundem placitum sicut eis institutum fuerit impletum habeant; et quicumque
per neglegentia dimiserit, a potu se abstineat postquam ei nuntiatum fuerit, usque dum in
praesentia nostra aut reginae veniat et a nobis licentiam quaerat absolvendi. Et si iudex
in exercitu aut in wacta seu in ambasiato vel aliubi fuerit et iunioribus eius aliquid
ordinatum fuerit et non conpleverint, tunc ipsi pedestres ad palatium veniant et a potu
vel carne se abstineant, interun quod rationes deducant propter quod hoc dimiserunt; et
tunc recipiant sententiam, aut in dorso aut quomodo nobis vel reginae placuerit.
- Quantascumque villas unusquisque in ministerio habuerit, tantos habeat deputatos homines
qui apes ad nostrum opus praevideant.
- Ut ad farinarias nostras pullos et aucas habeant iuxta qualitatem farinarii vel quantum
melius potuerint.
- Ad scuras nostras in villis capitaneis pullos habeant non minus C et aucas non minus
XXX, ad mansioniles vero pullos habeant non minus L, aucas non minus quam XII.
- Unusquisque iudex fructa semper habundanter faciat omni anno ad curtem venire, excepto
visitationes eorum per vices tres aut quattuor seu amplius dirigant.
- Vivarios in curtes nostras unusquisque iudex ubi antea fuerunt habeat, et si augeri
potest, augeat; et ubi antea non fuerunt et modo esse possunt, noviter fiant.
- Coronas de racemis, qui vineas habuerint non minus tres aut quattuor habeant.
- In unaquaeque villa nostra habeant iudices vaccaritias, porcaritias, berbicaritias,
capraritias, hircaritias quantumplus potuerint et nullatenus sine hoc esse debent. Et
insuper habeant vaccas ad illorum servitium perficiendum commendatas per servos nostros,
qualiter pro servitio ad dominicum opus vaccaritiae vel carrucae nullo modo minoratae
sint. Et habeant, quando servierint ad carnes dandum, boves cloppos non languidos et
vaccas sive caballos non scabiosos aut alia peccora non languida. Et ut diximus, pro hoc
vaccaritias vel carrucas non minorent.
- Quidquid ad discum nostrum dare debet, unusquisque iudex in sua habeat plebio qualiter
bona et optima atque bene studiose et nitide omnia sint conposita quicquid dederit. Et
unusquisque II habeat de annona pastos per singulos dies ad suum servitium, ad mensam
nostram quando servierit; et reliqua dispensa similiter in omnibus bona sit, tam farina
quam et peculium.
- De pastione autem Kal. Septemb. indicare faciant, si fuerit an non.
- Maiores vero amplius in ministerio non habeant nisi quantum in una die circumire aut
previdere potuerint.
- Casae nostrae indesinenter foca et wactas habeant, ita ut salvae sint. Et quando missi
vel legatio ad palatium veniunt vel redeunt, nullo modo in curtes dominicas mansionaticas
prendant, nisi specialiter iussio nostra aut reginae fuerit. Et comes de suo ministerio
vel homines illi qui antiquitus consueti fuerunt missos aut legationes soniare, ita et
modo inantea et de parveridis et omnia eis necessaria solito more soniare faciant,
qualiter bene et honorifice ad palatium venire vel redire possint.
- Volumus ut per annos singulos intra quadragesima, dominica in palmis quae Osanna
dicitur, iuxta ordinationem nostram argentum de nostro laboratu, postquam cognoverimus de
praesenti anno quantum sit nostra laboratio, deferrem studeant.
- De clamatoribus ex hominibus nostris unusquisque iudex praevideat, ut non sit eis
necesse venire ad nos proclamare et dies quos servire debet per neglegentiam non dimittat
perdere. Et si habuerit servus noster forinsecus iustitias ad querendum, magister eius cum
omni intentione decertet pro eius iustitia; et si aliquo loco minime eam accipere
valuerit, tamen ipso servo nostro pro hoc fatigare non permittat, sed magister eius per
semetipsum aut suum missum hoc nobis notum facere studeat.
- Volumus unde sernre debent ad opus nostrum, ex omni conlaboratu eorum servitium
segregare faciant, et unde carra in hostem carigaren debent, similiter segregent, tam per
domos quam et per pastores, et sciant quantum ad hoc mittunt.
- Ut hoc quod ad provendarios vel genitias dare debent simili modo unoquoque anno separare
faciant et tempore oportuno pleniter donent et nobis dicere sciant, qualiter inde faciunt
vel unde exit.
- Ut unusquisque iudex praevideat, quomodo sementem bonum et optimum semper de conparatu
vel aliunde habeat.
- Post ista omnia segregata et seminata atque peracta, quicquid reliquum fuerit exinde de
omni conlaboratu usque ad verbum nostrum salvetur, quatenus secundum iussionem nostram aut
venundetur aut servetur.
- Omnino praevidendum est cum omni diligentia, ut quicquid manibus laboraverint aut
fecerint, id est lardum, siccamen, sulcia, niusaltus, vinum, acetum, moratum, vinum
coctum, garum, sinape, formaticum, butirum, bracios, cervisas, edum, mel, ceram, farinam,
omnia cum summo nitore sint facta vel parata.
- Volumus ut de berbicibus crassis soccia fiat sicut et de porcis; et insuper habeant
boves saginatos in unaquaeque villa non minus quam duos aut ibidem ad socciandum aut ad
nos deducendum.
- Ut silvae vel forestes nostrae bene sint custoditae; et ubi locus fuerit ad stirpandum,
stirpare faciant et campos de silva increscere non permittant; et ubi silvae debent esse,
non eas permittant nimis capulare atque damnare; et feramina nostra intra forestes belle
custodiant; similiter acceptores et spervarios ad nostrum profectum praevideant: et censa
nostra exinde diligenter exactent. Et iudices, si eorum porcos ad saginandum in silvam
nostram miserint vel maiores nostri aut homines eorum, ipsi primi illam decimam donent ad
exemplum bonum proferendum, qualiter in postmodum ceteri homines illorum decimam pleniter
persolvent.
- Ut campos et culturas nostras bene conponant et prata nostra ad tempum stodiant.
- Ut aucas pastas et pullos pastos ad opus nostrum semper, quando servire debent aut ad
nos transmittere, sufficienter habeant.
- Volumus ut pullos et ova quos servientes vel mansuarii reddunt per singulos annos
recipere debeant; et quando non servierint, ipsos venundare faciant.
- Ut unusquisque iudex per villas nostras singulares etlehas, pavones, fasianos, enecas,
columbas, perdices, turtures pro dignitahs causa omnimodis semper habeant.
- Ut aedificia intra curtes nostras vel sepes in circuitu bene sint custoditae, et stabula
vel coquinae atque pistrina seu torcularia studiose praeparatae fiant, quatenus ibidem
condigne ministeriales nostri officia eorum bene nitide peragere possint.
- Ut unaquaeque villa intra cameram lectaria, culcitas, plumatios, batlinias, drappos ad
discum, bancales, vasa aerea, plumbea, ferrea, lignea, andedos, catenas, cramaculos,
dolaturas, secures id est cuniadas, terebros id est taradros, scalpros vel omnia utensilia
ibidem habeant, ita ut non sit necesse aliubi hoc quaerere aut commodare. Et ferramenta,
quod in hostem ducunt, in eorum habeant plebio qualiter bona sint et iterum quando
revertuntur in camera mittatur.
- Ad genitia nostra, sicut institutum est, opera ad tempus dare faciant, id est linum,
lanam, waisdo, vermiculo, warentia, pectinos laninas, cardones, saponem unctum, vascula
vel reliqua minutia quae ibidem necessaria sunt.
- De quadragesimale duae partes ad servitium nostrum veniant per singulos annos, tam de
leguminibus quamque et de piscato seu formatico, butirum, mel, sinape, aceto, milio,
panicio, herbulas siccas vel virides, radices, napos insuper, et ceram vel saponem atque
cetera minutia; et quod reliquum fuerit nobis per brevem, Sicut supra diximus, innotescant
et nullatenus hoc praetermittant, sicut usque nunc fecerunt, quia per illas duas partes
volumus cognoscere de illa tertia quae remansit.
- Ut unusquisque iudex in suo ministerio bonos habeat artifices, id est fabros ferrarios
et aurifices vel argentarios, sutores, tornatores, carpentarios, scutarios, piscatores,
aucipites id est aucellatores, saponarios, siceratores, id est qui cervisam vel pomatium
sive piratium vel aliud quodcumque liquamen ad bibendum aptum fuerit facere sciant,
pistores, qui similam ad opus nostrum faciant, retiatorer qui retia facere bene sciant,
tam ad venandum quam ad piscandum sive ad aves capiendum, necnon et reliquos ministeriales
quos ad numerandos longum est.
- Ut lucos nostros, quos vulgus brogilos vocat, bene custodire faciant et ad tempus semper
emendent et nullatenus exspectent, ut necesse sit a novo raedificare. Similiter faciant et
de omni aedificio.
- Ut venatores nostri et falconarii vel reliqui ministeriales, qui nobis in palatio
adsidue deserviunt, consilium in villis nostris habeant, secundum quod nos aut regi per
litteras nostras iusserimus, quando ad aliquam utilitatem nostram eos miserimus, aut
siniscalcus et buticularius de nostro verbo eis aliquid facere praeceperint.
- Ut torcularia in villis nostris bene sint praeparata; et hoc praevideant iudices, ut
vindemia nostra nullus pedibus praemere praesumat sed omnia nitida et honesta sint.
- Ut genitia nostra bene sint ordinata, id est de casis, pislis teguriis id est screonis;
et sepes bonas in circuitu habeant et portas firmas qualiter opera nostra bene peragere
valeant.
- Ut unusquisque iudex praevideat, quanti poledri in uno stabulo stare debeant et quanti
poledrarii cum ipsis esse possint. Et ipsi poledrarii qui liberi sunt et in ipso
ministerio beneficia habuerint de illorum vivant beneficiis; similiter et fiscalini qui
mansas habuerint inde vivant, et qui hoc non habuerit, de dominica accipiat provendam.
- Praevideat unusquisque iudex, ut sementia nostra nullatenus pravi homines subtus terram
vel aliubi abscondere possint et propter hoc messis rarior fiat. Similiter et de aliis
maleficiis illos praevideant, ne aliquando facere possint.
- Volumus ut de fiscalis vel servis nostris sive de ingenuis qui per fiscos aut villas
nostras commanent diversis hominibus plenam et integram, qualem habuerint, reddere faciant
iustitiam.
- Ut unusquisque iudex praevideat, qualiter homines nostri de eorum ministerio latrones
vel malefici nullo modo esse possint.
- Ut unusquisque iudex praendeat, quatenus familia nostra ad eorum opus bene laboret et
per mercata vacando non eat.
- Volumus ut quicquid ad nostrum opus iudices dederint vel servierint aut sequestraverint,
in uno breve conscribi faciant, et quicquid dispensaverint in alium et quod reliquum
fuerit, nobis per brevem innotescant.
- Ut unusquisque iudex in eorum ministerio frequentius audientias teneat et iustitiam
faciat et praerideat qualiter recte familiae nostrae vivant.
- Si aliquis et servis nostris super magistrum suum nobis de causa nostra aliquid vellet
dicere, via ei ad nos veniendi non contradicat. Et si iudex cognoverit, quid vellet
dicere, vias ei ad nos veniendi non contradicat. Et si iudex cognoverit, quod iuniores
illius adversus eum ad palatium proclamando venire velint, tunc ipse iudex contra eos
rationes deducendi ad palatium venire faciat, qualiter eorum proclamatio in auribus
nostris fastidium non generet. Et sic volumus cognoscere, utrum ex necessitate an ex
occansione veniant
- Quando catelli nostri iudicibus commendati fuerint ad nutriendum, ipse iudex de suo eos
nutriat aut iunioribus suis, id est maioribus et decanis vel celleraris ipsos commendare
faciat, quatenus de illorum causa eos bene nutrire faciant, nisi forte iussio nostra aut
reginae fuerit, ut in villa nostra ex nostro eos nutriant; et tunc ipse iudex hominem ad
hoc opus mittat qui ipsos bene nutriat, et segreget unde nutriantur, et non sit illi
homini cotidie necessitas ad scuras recurrere.
- Unusquisque iudex quando servierit per singulos dies dare faciat de cera libras III, de
sapone sextariaVIII, et super hoc ad festivitatem sancti Andreae, ubicumque cum familia
nostra fuerimus, dare studeat de cera libras VI; similiter mediante quadragesima.
- Nequaquam de potentioribus hominibus maiores fiant, sed de mediocribus qui fideles sint.
- Ut unusquisque iudex quando servierit suos bracios ad palatium ducere faciat; et simul
veniant magistri qui cervisam bonam ibidem facere debeant.
- Ut unusquisque iudex per singulos annos ex omni conlaboratione nostra quam cum bubus
quos bubulci nostri servant, quid de mansis qui arare debent, quid de sogalibus, quid de
censis, quid de fide facta vel freda, quid de feraminibus in forestis nostris sine nostro
permisso captis, quid de diversis conpositionibus, quid de molinis, quid de forestibus
quid de campis, quid de pontibus vel navibus, quid de liberis hominibus et centenis qui
partibus fisci nostri deserviunt, quid de mercatis, quid de vineis, quid de illis qui
vinum solvunt, quid de feno, quid de lignariis et faculis, quid de axilis vel aliud
materiamen, quid de proterariis, quid de leguminibus, quid de milio et panigo, quid de
lana, lino vel canava, quid de frugibus arborum, quid de nucibus maioribus vel minoribus,
quid de insitis ex diversis arboribus, quid de hortis, quid de napibus, qllid de wiwariis,
quid de coriis, quid de pellibus, quid de cornibus, quid de melle et cera, quid de uncto
et siu vel sapone, quid de morato, vino cocto, medo et aceto, quid de cervisa, de vino
novo et vetere, de annona nova et vetere, quid de pullis et ovis vel anseribus id est
aucas, quid de piscatoribus, de fabris, de scutariis vel sutoribus; quid de huticis et
confinis id est scriniis, quid de tornatoribus vel sellariis, de ferrariis et scrobis, id
est fossis ferrariciis vel aliis fossas plumbariciis, quid de tributariis, quid de
poledris et pultrellis habuerint -- omnia seposita, distincta et ordinata ad nativitatem
Domini nobis notum faciant, ut scire valeamus quid vel quantum de singulis rebus habeamus.
- De his omnibus supradictis nequaquam iudicibus nostris asperum videatur si hoc
requirimus; quia volumus ut et ipsi simili modo iunionbus eorum omnia absque ulla
indignatione requirere studeant, et omnia quicquid homo in domo sua vel in villis suis
habere debet, iudices nostri in villis nostris habere debeant.
- Ut carra nostra quae in hostem pergunt basternae bene factae sint, et operculi bene sint
cum coriis coperti, et ita sint consuti, ut, si necessitas evenerit aquas ad natandum, cum
ipsa expensa quae intus fuerit transire flumina possint, ut nequaquam aqua intus intrare
valeat et bene salva causa nostra, sicut diximus, transire possit. Et hoc volumus, ut
farina in unoquoque carro ad spensam nostram missa fiat, hoc est duodecim modia de farina;
et in quibus vinum ducunt, modia XII ad nostrum modium mittant; et ad unumquodque carrum
scutum et lanceam, cucurum et arcum habeant.
- Ut pisces de wiwariis nostris venundentur et alii mittantur in locum, ita ut pisces
semper habeant; tamen quando nos in villas non venimus, tunc fiant venundati et ipsos ad
nostrum profectum iudices nostri conlucrare faciant.
- De capris et hircis et eorum cornua et pellibus nobis ratiolles deducant, et per
singulos annos niusaltos crassos nobis inde adducant.
- De mansis absis et mancipiis adquisitis, si aliquid super se habuerint quod, non habeant
ubi eos collocare possint, nobis nuntiare faciant.
- Volumus ut bonos barriclos ferro ligatos, quos in hostem et ad palatium mittere possint,
iudices singuli praeparatos semper habeant, et buttes ex coriis non faciant.
- De lupis omni tempore nobis adnuntient, quantos unusquisque conpraehenderit et ipsas
pelles nobis praesentare faciant; et in mense Maio illos lupellos perquirant et
conpraehendant, tam cum pulvere et hamis quamque cum fossis et canibus.
- Volumus quod in horto omnes herbas habeant: id est lilium, rosas, fenigrecum, costum,
salviam, rutam, abrotanum, cucumere,
pepones, cucurbitas, fasiolum, ciminum, ros marinum, careium, cicerum italicum, squillam,
gladiolum, dragantea, anesum, coloquentidas, solsequiam, ameum, silum, lactucas, git,
eruca alba, nasturtium, parduna, puledium, olisatum, petresilinum, apium, levisticum,
savinam, anetum, fenicolum, intubas, diptamnum, sinape, satureiam, sisimbrium, mentam,
mentastrum, tanazitam, neptam, febrefugiam, papaver, betas, vulgigina, mismalvas, malvas,
carvitas, pastinacas, adripias, blidas, ravacaulos, caulos, uniones, britlas, porros, radices,
ascalonicas, cepas, alia, warentium, cardones, fabas maiores, pisos Mauriscos, coriandrum,
cerfolium, lacteridas, sclareiam. Et ille hortulanus habeat super domum suam Iovis barbam. De arboribus volumus quod
habeant pomarios diversi generis, pirarios diversi generis, prunarios diversi generis,
sorbarios, mespilarios, castanearios, persicarios diversi generis, cotoniarios,
avellanarios, amandalarios, morarios lauros, pinos, ficus, nucarios, ceresarios diversi
generis. Malorum nomina: gozmaringa, geroldinga, crevedella, spirauca, dulcia, acriores,
omnia servatoria; et subito comessura; primitiva. Perariciis servatoria trium et quartum
genus, dulciores et cocciores et serotina.
Explicit capitulare dominicum.
Quelle:
Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon:
https://www.bautz.de/bbkl/g/gregor_vii.shtml
|