Domus

Wir
Unsere Projekte
Calendarium

Geschichte

Alltag
Kunst
Scriptorium
Bibliotheca
Malerei
Musik & Tanz
Architektur
Wissenschaft

Links
Literatur
Downloads
Gästebuch
Kontakt

Sitemap
Suchen
 

    

 

TURBA DELIRANTIUM

 

 

Walahfried Strabo von der Reichenau:
Liber de Cultura Hortorum

  
Der reichenauer Mönch Walahfried Strabo hat mit seinem Lehrgedicht "Liber de Cultura Hortorum" oder auch einfach "Hortulus" im Jahre 827 ein frühes botanisches Werk geschaffen.

-> Deutsche Übersetzung

 

Incipit liber de cultura Hortorum Strabi seu Strabonis Feliciter

DE CULTURA HORTORUM

Plurima tranquillæ cum sint insignia vitæ,
Non minimum est, si quis Pestanæ deditus arti
Noverit obsceni curas tractare Priapi.
Ruris enim quæcumque datur possessio, seu sit
Putris, harenoso qua torpet glarea tractu,
Seu pingui molita graves uligine fœtus,
Collibus erectis alte sita, sive jacenti
Planitie facilis clivo, seu vallibus horrens,
Non negat ingenuos holerum progignere fructus,
Si modo non tua cura gravi compressa veterno,
Multiplices holitoris opes contempnere stultis
Ausibus assuescit, callosasque ære duro
Detrectat fuscare manus et sterocora plenis
Vitat in arenti disponere pulvere qualis.
Hæc non sola mihi patefecit opinio famæ
Vulgaris, quæsita libris nec lectio priscis,
Sed labor et studium, quibus otia logna dierum
Postposui, expertum rebus docuere probatis.

DIFFICULTAS ASSUMPTI LABORIS

Bruma senectutis vernacula, totius anni
Venter et amplifui consumptrix sæva laboris,
Veris ubi adventu terrarum pulsa sub imas
Delituit latebras, vestigiaque horrida avaræ
Ver hiemis reduci rerum delere pararet
Scemate, et antiquo languentia rura nitori
Reddere, ver orbis primum caput et decus anni,
Purior aura diem cum jam reserare serenum
Inciperet, Zephirosque herbæ floresque secuti
Tenuia porrigerent radicis acumina, cæco
Tecta diu gremio, canasque exosa pruinas,
Cum silvæ foliis, montes quoque gramine pingui,
Prataque conspicuis vernarent læta virectis,
Atriolum, quod pro foribus mihi parva patenti
Area vestibulo solis convertit ad ortum,
Utricæ implerunt, campique per æquora parvi
Illita ferventi creverunt tela veneno.
Quid facerem? tam spissus erat radicibus infra
Ordo catenatis, virides ut texere lentis
Viminibus crates stabuli solet arte magister:
Ungula cornipedum si quando humore nocetur
Collecto et putres imitatur marcida fungos.
Ergo moras rumpens Saturni dente iacentes
Aggredior glebas, torpentiaque arva revulsis
Sponte renascentum complexibus urticarum
Erigo et umbricolis habitata cubilia talpis
Diruo, lumbricos revocans in luminis oras.
Inde Nothi coquitur flabris solisque calore
Areola et lignis ne diffluat obsita quadris
Altius a plano modicm resupina levatur,
Tota minutia rastris contunditur uncis,
Et pinguis fermenta fimi super insinuantur.
Seminibus quædam temptamus holuscula, quædam
Stirpibus antiquis priscæ revocare juventæ.

Instantia cultoris et fructus operis

Denique vernali interdum conspergitur imbre
Parva seges, tenuesque fovet præblanda vicissim
luna comas; rursus si quando sicca negabant
Tempora roris opem, culturæ impulsus amore,
Quippe siti mettuens graciles torpescere fibras,
Flumina pura cadis inferre capacibus acri
Curavi studio, et propriis infundere palmis
Guttatim, ne forte ferocior impetus undas
Ingereret nimias, et semina jacta moveret.
Nec mora, germinibus vestitur tota tenellis
Areola et quamquam illius pars ista sub alto
Arescat tecto, pluviarum et muneris expers
Squaleat ærii, pars illa perennibus umbris
Diffugiat solem, paries cui celsior ignei
Sideris accessum lateris negat obice duri,
Non tamen ulla sibi fuerant quæ credita pridem,
Spe sine crementi prigro sub cespite clausit.
Quin potius quæ sicca fere et translata subactis
Suscepit scrobibus, redivivo plena virore
Restituit, reparans numeroso semina fructu.
Nunc opus ingeniis, docili nunc pectore et ore,
Nomina quo possim viresque attingere tantæ
Messis, ut ingenti res parvæ ornentur honore.

SALVIA , salvia officinalis

Lelifagus prima præfulget fronte locorum,
Dulcis odore, gravis virtute atque utilis haustu.
Pluribus hæc hominum morbis prodesse reperta
Perpetui viridi meruit gaudere iuventa.
Sed tolerat civile malum: nam sæa parentem
Progenies florum, fuerit ni dempta, peririt
et facit antiquos defunier invida ramos.
RUTA , ruta graveolens

Hoc nemus umbriferum pingit viridissima rutæ
Silvila ceruleæ, foliis quæ prædita parvis
Umbellas iaculata breves, spiramina venti
Et radios Phoebi caules transmittit ad imos,
Attactuque graves leni dispergit odores.
Hæc cum multiplici vigeast virtute medellæ,
Dicitur occultis adprime obstare venenis
Toxicaque invasis incommoda pellere fibris.

ABROTANUM

Nec minus abrotani promptum est mirarier alte
Pubentis frutices et quae inspicat aristas
Ramorum ubertas, tenues imitata capillos.
Huius odoratum lento cum vimine crinem
Poeniis carptum prodest miscere medellis.
Febribus obstat enim, telum fugat, adjuvat artus,
Quos incerta premit furivae iniuria guttae.
Praeterea tot habet vires quot fia comarum.

CUCURBITA ( I )

Haud secus altipetax semente cucurbita vili
Assurgens, parmis foliorum suscitat umbras
Ingentes, crebrisque iacit retinacula ramis.
Ac velut ulmum hedera implicuit cum frondibus altam,
Ruris abusque sinu toti sua brachia circum
Laxa dedit ligno, summumque secuta cacumen
Corticis occuluit viridi tutamine rugas:
Aut arbistivum vitis genus, arbore cum se
Explicuit quavis, ramorumque alta corimbis
Vestiit, et propria sursum se sponte levavit -
Visitur ergo rubens aliena in sede racemus
Dependere, premit tabulata virentia Bachus,
Pampinus et frondes discernit latior altas -
Sic mea sic fragili de stirpe cucurbita surgens
Diligit appositas, sua sustenacula, furcas,
Atque amplexa suas uncis tenet unguibus alnos.
Ne vero insano divelli turbine possit,
Quot generat nodos, tot jam retinacula tendit,
Et quoniam duplicem producunt singula funem,
Undique fulturam dextra levaque prehendunt,
Et velut in fusum nentes cum pensa puellæ
Mollia traiciunt spirisque ingentibus omnem
Filorum seriem pulchros metantur in orbes,
Sic vaga tortilibus stringunt ammenta catenis
Scalrum, teretes involvuntque ilico virgas,
Viribus et discunt alienis tecta cavarum
Ardua porticuum volucri superare natatu.

CUCURBITA ( II )

Iam quis poma queat ramis pendentia passim
Mirare digne? quæ non minus undique certis
Sunt formata viis, quam si tornatile lignum
Inspicias medio rasum, quod mamfure constat.
Illa quidem gracili primum demissa flagello
Oblongo, tenuique ferunt igentia collo
Corpora, tum vastum laxatur in ilia pondus,
Totum venter habet, totum alvus, et intus aluntur
Multa cavernoso seiunctim carcere grana,
Quæ tibi consimilem possunt promittere messem.
Ipsos quin etiam tenero sub tempore frucuts,
Ante humor quam clausa latens per viscera sero
Autumni adventu rarescat, et arida circum
Restiterit cutis, inter opes transire ciborum
Sæpe videmus, et ardenti sartagine pinguem
Combibere arvinam, et placidum secmenta saporem
Ebria multotiens mensis præstare secundis.
Si vero æstivi sinitur spiramina solis
Cum genitrice pati et matura falce recidi,
Idem fœtus in assiduos formarier usus
Vasorum poterit, vasto dum viscera ventre
Egerimus, facili radentes ilia torno.
Nonnunquam hac ingens sextarius abditur alvo,
Clauditur aut potior mensuaræ portio plenæ,
Amphora quæ, piceo linitur dum gluttine, servat
Incorrupta diu generosa dona Liei.

PEPONES , cucumis melo ( I )

Hoc simul in spatio, campi quo fifitur imis
Hæc tam læta, vili quam carmine pinxi,
Visitur alterius vitis genus acre per æquor
Serpere pulveram et fructus nutrire rotundos.
Pomorum hæc species terræ suoer arida vulgo
Terga jacens crementa capit pulcherrima, donec
Solibus æstivis flavos intincta colores
Messoirs calathos matura fruge replerit.
Tum videas aliis teretem satis esse figuram,
Undique porro aliis oblongo scemate ventrem
Demissum, nucis aut ovi versatilis instar,
Vel qualis manibus quondam suspensa supinis
Lucet agens circum lomenti bulla salivam
Ante recens maceretur aquis quam spuma refusis,
PEPONES , cucumis melo ( II )

Dum lentescit adhuc digitis luctantibus, et se
Alternis vicibus studioque fricantibus uno,
Inter utramque manum parvo fit parvus hiatu
Exitus, huc stricto lenis meat ore Nothi vis,
Distenditque cavum vitrea sub imagine pondus,
Et centrum medio confingit labile fundo,
Undique conveniat cameri quo inflexio tecti.
Ergo calyps huius penetrat dum viscera pomi,
Elicit humoris largos cum semine rivos
Multiplici: tum deinde cavum per plurima tergus
Frustra manu spargens hortorum lætus opimas
Delicias conviva capit, candorque saporque
Oblectant fauces, nec duros illa molares
Esca stupere facit, facili sed mansa voratu
Vi naturali frigus per viscera nutrit.

ABSINTHIUM , artemisia absinthium

Proximus absinthi frutices locus erigit acris,
Herbarum matrem simulantes vimine lento.
In foliis color est alius, ramisque odor alter
Puberibus, longeque saporis amarior haustus.
Ferventem domuisse sitim, depellere febres
Hoc solet auxilium clara virtute probatum.
Si tibi prætera caput acri forte dolore
Pulsetur subito, vel si vertigo fatiget,
Huius opem rimare, coquens frondentis amaram
Absinthi silvam, tum iura lebete capaci
Effunde, et capitis perfunde cacumina summi.
Quo postquam ablueris graciles humore capillos,
Devinctas frondes super imposuisse memento.
Tum mollis fotos constingat fascia crines,
Et post non multas elapsi temporis horas
Hoc inter reliquas eius mirabere vires.

MARRUBIUM

Quid referam iuxta positi nimiumque potentis
Marrubii non vile genus, licet acrius ora
Mordeat et longe gustum disiungat odore.
Dulce enim olet, non dulce sapit, sed pectori ægros
Comprimit angores, tristi dum sumitur haustu.
Præcipue talis caleat si potus ab igni
Et cœnam cyatis cogatur claudere crebris,
Si quando infensæ quæsita venena novercæ
Potibus inmiscent dapibusve aconita dolosis
Tristia confundunt, extempto sumpta salubris
Potio marrubii suspecta pericula presat.

FOENICULUM

Nec maratri taceatur honor, quod stipite forti
tollitur, et late ramorum brachia tendit,
Duce satis gustu dulcem satis addit odorem.
Hoc oculis, quos umbra premit, prodesse locuntur,
Huius item semen foetæ cum lacte capellæ
Absumptum ventris fertur mollire tumorem,
Cunctantisque moras dissolvere protinus alvi.
Præterea radix maratri commixta liquori
Lenæo tussim percepta repellit anhelam.

GLADIOLA , iris germanica

Te neque transierim Latiæ cui libera linguæ
Nomine de gladii nomen facundia finxit.
Tu mihi purpurei progignis floris honorem,
Prima æstate gerens violæ iucunda nigellæ
Munera, vel qualis mensa sub Apollinis alta
Investis pueri pro morte recens yacinthus
Exiit et floris signavit vertice nomen.
Radicis ramenta tuæ siccata fluenti
Diluimus contusa mero sævumque dolorem
Vesicæ premimus tali non sicius arte.
Pignore fullo tuo lini candentia texta
Efficit, ut rigeant dulcesque imitentur odores.

LYBISTICUM

Inter odoratam memorare lybistica silvam
Fortia, suadet amor parvi diffusior horti.
Hoc germen suco quamvis et odore gemellis
Orbibus officere et tenebras inferre putetur,
Semina sæpe tamen quæsitis addere curis
Parva solet, famamque aliena laude mereri.

CEREFOLIUM , anthriscus cerefolium

Quæ tot bellorum, tot famosissima rerum
Magnarum monimenta sacro pia conficis ore,
Exiles, Erato, non dedignare meorum
Divitias holerum versu persingere mecum.
Infirmis divisa licet Macedonia ramis
Spargitur, et crebris ignobile semen aristis
Sufficit, illa tamen toto reparabilis ano
Pauperiem largo solatur munere plebis
Indiguæ, nec non restringere sanguinis undas
Corpore diffusas facili solet obvia gustu.
Illa quoque infesto venter dum forte dolore
Turbatur, fomenta super non irrita ducit,
Puleium sibimet frondesque papaveris addens.

LILIUM , lilium candidum

Lilia quo versu candentia, carmine quove
Ieiunæ macies satis efferat arida Musæ?
Quorum candor habet nivei simulacra nitoris,
Dulcis odor silvas imitatur flore Sabeas.
Non Parius candore lapis, non nardus odore
Lilia nostra premit, necnon si perfidus anguis
Ingenitis collecta dolis serit ore venena
Pestifero, cæcum per vulnus ad intima mortem
Corda deram mittens, pistillo lilia præstat
Commacerare gravi sucosque haurire Falerno.
Si quod contusum est summo liventis in ore
Ponatur puncti, tum jam dinoscere vires
Magnificas huiuscue datur medicaminis ultro.
Hæc etiam laxis prodest contusio membris.

PAPAVER , papaver somniferum

Et Cereale quidem nugarum in parte papaver
Hac memorare placet, quod raptu mesta puellæ
Mater, ut immensis optata oblivia mentem
Exieremt curis, fertu Latona vorasse.
Hoc simul auxilio carbunculus ater ab imo
Pectore, qui ructus nimium convolvit amaros
Oris adusque fores, reprimi persæpe videtur.
Huius ad alta caput granorum semine fetum
Protento fragique solet se tollere collo,
Inque modum mali, regio cui Punica nomen
Indidit, unius patulo sub pellis amictu
Grana celebrandæ virtutis plurima claudit,
Deque sono mandentis habet formabile nomen.

SCLAREGA , salvia sclarea cum COSTO, Chrysanthemum balsamita

Hic umbrosa novos inter sclarega virores
Stipite prævalido assurgens, ramosque comasque
Altius extollit: quæ quamis rarius ulli
Qæsita auxilio mediocorum pæne putetur
Effugisse manus, dulci tamen indita caldæ
Et vires et odorati fermenta saporis
Præstat, eam iuxta hortensis non extima costi
Silva latet stomachique mras ventreque salubri
Provocat auxilio radicis munere coctæ.

MENTA

Nec mihi defuerit vulgaris copoa mentæ
Multa per et genera et species diversa coloresque
Et vires; huius quodam genus utile vocem
Raucisonam claro rursus redhibere canori
Posse putant, eius sucos si fauce vorarit
Ieiuns, quem crebra premens raucedo fatigat.
Est aliud præpingue genus huiusce frutecti,
Quod iam non parvi diffundat germinis umbras,
Celsa ebuli sed more petens a stipite forti
Undique majores foliorum prorogat alas,
Quis odor alter inest pauloque immitior haustus.
Sed si quis vires speciesque et nomina mentæ
Ad plenum memorare potest, sciat ille necesse est,
Aut quot Eritreo volitent in gutgite pisces,
Lemnius aut altum quot in æra Mulcifer ire
Scintillas vastis videat fornacibus Aetnæ.
PULEIUM , mentha pulegium

Non patitur cunctas angustia carminis huius
Pulei virtutes celeri comprendere versu.
Hoc apud Indorum tanti constare peritos
Fertur, apud Gallos quanti valet Indica nigri
Congeries piperis. Quis iam dubitare sinetur
Hac herba plures leniri posse labores,
Quam pretiis inhianter emit ditissima tantis
Gens, hebenoque auroque fluens et mira volenti
Quæque ferens mundo. O magna laudanda tonantis
Virtus et ratio, nullis quæ munera terris
Larga suæ non pandit opis, quæ rara sub isto
Axe videre soles, aliis in partibus horum
Copia tanta iacet, quantum vilissima tecum
Efficiunt: rursus quædam quæ æ spreta videntur
Forte tibi, magno mercantur ditia regna,
Altera ut alterius potiatur fœnore tellus,
Orbis et in toto per partes una domus sit.
Puleium quoque de decorum curabit, amice,
Et potu et fotu stomachum, mihi crede, morantem.
Dum canimus quæ certa gravi ratione tenemus,
Quædam audita etiam vero miscere coturno
Fas ususque sinit: ramum coniungito pulei
Auriculæ, ne forte caput turbaverit æstus
Solis in ærio si te perflarit aperto.
Quod nisi me currens deponere vela Thalia
Cogeret ac tandem portus intrare moneret,
Hinc tibi multiplices poteram decerpere flores.

APIUM , apium graveolens

Quamvis in nostris apium vilesceret hortis,
Et solo id multi prodesse sapore putarint,
Plura tamen propriis medicamina viribus, acri
Exhibet auxilio, cuius si trita capessas
Semina, torquentes urinæ frangere tricas
Dicitur ipsum etiam tenero cum germie mansum
Concoquit errantes stomachi penetralibus escas.
Corporis hnc regem turbans si nausia vexet,
Mox apium lympha tristique bibatur aceto,
Passio tum celeri cedet devicta medellæ.

VETTONICA , stachys officinalis

Montibus et silvis, pratis et vallibus imis
Vettonicæ pretiosa licet collectio cunctis
Pæne locis superest passim, tamen hanc quoque noster
Hortus habet cultaque docet mansuescere terra.
Hæc tantum meruit generali nomine laudis,
Ut si quid mea Musa velit superaddere, tandem
Mole operis devicta sui, iam sentiat, illa
Utilitate minus quicquid deprompserit esse.
Hanc viridem si forte tuos coneris in usus
Carpere, siccatamve hiemi deponere pigræ,
Turbida sive tuas oblectant pocula fauces,
Seu potius longo tibi defæcata labore
Dona placent, huius virtus mirabilis herbæ
Omnia sufficiet, quam quosdam pendere tanti
Novimus, ut contra totam quæ iniuria corpus
Impetit interius, muniri viribus eius
Sese posse rati, soleant haurire diebus
Continuis hoc acre genus medicaminis almi.
Præterea caput infesto si vulnere fractum
Tabuerit, tum crebra terens imponito sacræ
Tegmina vettonicæ, statim mirabere vires
Illius, in solidum fuerit dum clausa cicatrix.

AGRIMONIA , agrimonia eupatoria

Hic quoque sarcocolam, campus quæs quæ plurima passim
Vestit et effetis silvarum inventa sub umbris
Nascitur, ordinibus facile est discernere pulchris.
Hæc præter varium latæ virtutis honorem
Trita domat ventris prædirum et pota dolorem.
Sie quæ forte calybs infensus vulnera membris
Indiderit nostris, huius temptare iubemur
Auxilium, pratique imponere tunsa patenti
Germina, maturum nacturi hac arte vigorem,
Si tamen addatur mordens cataplasmati acetum.

AMBROSIA

Haud procul ambrosiam vulgo quam dicere mos est
Erigitur, laudata quidem, sed an ista sit illa,
Cuius in antiquis celeberrima mentio libris
Fit, dubium est multis. Medici tamen arte suapte
Hanc utcumque colunt, tantum quæ sanguinis hausta
Absumit, quantum potus ingesserit almi.

NEPETA , nepeta cataria

Herbarum in numero, quas hortulus ille recenti
Semper prole creat, nepetæ non segnior exit
Surculus, urticam foliis simulantibus, alto
Vertice prægratum late largitus odorem.
Hæc variis olim morborum accomoda curis,
Non extrema alias inter decernitur herbas.
Huius enim sucus, roseo commixtus olivo,
Efficit unguentum, læsæ quod vulnera carnis
Atque cicatricum deformia signa novarum
Posse abolere aiunt, prisco et reparare nitori,
Er revocare pilos, plagæ quos forte recentis
Pestis hiulca tulit, sanie taboque peresos.

RAFANUM

Hic rafanum radice potens latoque comarum
Tegmine sublatum extremus facit ordo videri.
Cuius amara satis quatientem viscera tussim
Mansa premit radix, triti quoque seminis haustus
Eiusdem vitio pestis persæpe medetur.

ROSA ( I )

Iam nisi me fessum via longio indupediret,
Scrupens atque novi terreret carminis ordo,
Devueram viburna rosæ pretiosa metallo
Pactoli et niveis Arabum circumdare gemmis.
Hæc quia non Tyrio Germania tinguitur ostro,
Lata nec ardenti se Gallia mirice iactat,
Lutea purpurei reparat crementa quotannis
Ubertim floris, tantum qui protiunus omnes
Herbarum vicisse comas virtute et odore
Dicitur, ut merito florum flos esse feratur.
Inficit hic oleum proprio de nomine dictum,
Quod quam sæpe fiat mortalibus utile curis,
Nec meminisse potest hominum nec dicere quisquam.
Huic famosa suos opponunt lilia flores,
Longius horum etiam spirans odor imbuit auras,
Sed si quis nivei candentia germina fructus
Triverit, aspersi mirabitus ilicet omnem
Nectaris ille fidem celeri periisse meatu,
Hoc quia virginitas fama subnixa beata
Flore nitet, quam si nullus labor exagitarit
Sordis et illiciti non fregerit ardor amoris,
Flagrat odore suo. Porro si gloria pessum
Integritatis eat, foetor mutabit odorem.

ROSA ( II )

Hæc duo namque probablilium genera inclyta florum
Ecclesiæ summas signant per sæcula palmas,
Sanguine martyrii carpit quæ dona rosatum,
Liliaque in fidei gestat candore nitentis.
O mater virgom fecundo germine mater,
Virgo fide intacta, sponsi de nomine sponsa,
Sponsa, solumba, domus regina, fidelis amica,
Bello carpe rosas, læta arripe lilia pace.
Flos tibi sceptrigero venit generamine Iesse,
Unicus antiquæ reparator stripis et auctor,
Lilia qui verbis vitaque dicavit amoena,
Morte rosas tinguens, pacemque et proelia membris
Liquit in orbe sui, virtutem amplexus utramque,
Premiaque ambobud servans æterna triumphis.

Commendatio opusculi de cultura hortorum

Hæc tibi servitii munuscula vilia parvi
Strabo tuus, Grimalde pater doctissime, servus
Pectore devoto nullius ponderis offert,
Ut cum consepto vilis consederis horti
Subter opacatas frondenti vertice malos,
Persicus imparibus crines ubi dividit umbris,
Dum tibi cana legunt tenera lanugine poma
Ludentes pueri, scola lætabunda tuorum,
Atque volis ingentia mala capacibus indunt,
Grandia conantes includere corpora palmis:
Quo moneare habeas nostri, paterm alme, laboris,
Dum relegis quæ dedo volens, interque legendum
Ut vitiosa seces, deposco, placentia firmes.
Te deus æterna faciat virtute virentem
Immarcescibilis palmam comprendere vitæ:
Hoc pater, hoc natus, hoc spiritus annuat almus.

Quelle:

 

 

 

Listinus Toplisten Ego Gunter Krebs indignus programator scripsi hunc situm TelaeTotiusTerrae anno domini 2003 Turba Delirantium
© by Turba Delirantium und Gunter Krebs (2003), alle Rechte vorbehalten  Jegliche Veränderungen, Kürzungen, Nachdrucke (auch auszugsweise) bedürfen der Genehmigung der Verfasser.

Impressum & Disclaimer