Domus

Wir
Unsere Projekte
Calendarium

Geschichte

Alltag
Kunst
Scriptorium
Bibliotheca
Malerei
Musik & Tanz
Architektur
Wissenschaft

Links
Literatur
Downloads
Gästebuch
Kontakt

Sitemap
Suchen
 

    

 

TURBA DELIRANTIUM

 

 

Gregor VII.: Dictatus Papae

  
Unter dem Briefen des März 1075 sind im Register Gregors VII. 27 Sätze eingetragen, die sich durch die Überschrift eindeutig als Eigendiktat Gregors zu erkennen geben. Die allesamt mit Quod beginnenden Sätze stellen ohne erkennbare Systematik die Befugnisse der römischen Kirche und ihres Papstes zusammen und gewähren uns so einen einzigartigen Einblick in Gregors Weltverständnis bezüglich Kirche und Staat.

-> Deutsche Übersetzung

Dictatus Papae: 

  1. Quod Romana ecclesia a solo Domino sit fundata.
  2. Quod solus Romanus pontifex iure dicatur universalis.
  3. Quod ille solus possit deponere episcopos vel reconciliare.
  4. Quod legatus eius omnibus episcopis praesit in concilio, etiam inferioris gradus et adversus eos sententiam depositionis possit dare.
  5. Quod absentes papa possit deponere.
  6. Quod cum excommunicatis ab illo inter cetera nec in eadem domo debemus manere.
  7. Quod illi soli licet pro temporis necessitate novas leges condere, novas plebes congregare, de canonica abbatiam facere et e contra, divitem episcopatum dividere et inopes unire.
  8. Quod solus possit uti imperialibus insigniis.
  9. Quod solius papae pedes omnes principes deosculentur.
  10. Quod illius solius nomen in ecclesiis recitetur.
  11. Quod hoc unicum est nomen in mundo.
  12. Quod illi liceat imperatores deponere.
  13. Quod illi liceat de sede ad sedem, necessitate cogente, episcopos transmutare.
  14. Quod de omni ecclesia quocunque voluerit clericum valeat ordinare.
  15. Quod ab illo ordinatus alii ecclesiae praeesse potest, sed non militare; et quod ab aliquo episcopo non debet superiorem gradum accipere.
  16. Quod nulla synodus absque praecepto eius debet generalis vocari.
  17. Quod nullum capitulum nullusque liber canonicus habeatur absque illius auctoritate.
  18. Quod sententia illius a nullo debeat retractari, et ipse omnium solus retractare possit. -
  19. Quod a nemine ipse iudicari debeat.
  20. Quod nullus audeat condemnare apostolicam sedem appellantem.
  21. Quod maiores causae cuiuscunque ecclesiae ad eam referri debeant. 
  22. Quod Romana ecclesia numquam erravit nec in perpetuum scriptura testante errabit.
  23. Quod Romanus pontifex, si canonice fuerit ordinatus, meritis beati Petri indubitanter efficitur sanctus testante sancto Ennodio Papiensi episcopo ei multis sanctis patribus faventibus, sicut in decretis beati Symmachi papae contineatur.
  24. Quod illius praecepto et licentia subiectis liceat accusare.
  25. Quod absque synodali conventu possit episcopos deponere et reconciliare.
  26. Quod catholicus non habeatur, qui non concordat Romanae ecclesiae.
  27. Quod a fidelitate iniquorum subiectos potest absolvere.« 

Quelle:

Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon:
http://www.bautz.de/bbkl/g/gregor_vii.shtml

 

 

Listinus Toplisten Ego Gunter Krebs indignus programator scripsi hunc situm TelaeTotiusTerrae anno domini 2003 Turba Delirantium
© by Turba Delirantium und Gunter Krebs (2003), alle Rechte vorbehalten  Jegliche Veränderungen, Kürzungen, Nachdrucke (auch auszugsweise) bedürfen der Genehmigung der Verfasser.

Impressum & Disclaimer