Domus

Wir
Unsere Projekte
Calendarium

Geschichte

Alltag
Kunst
Scriptorium
Bibliotheca
Malerei
Musik & Tanz
Architektur
Wissenschaft

Links
Literatur
Downloads
Gästebuch
Kontakt

Sitemap
Suchen
 

    

 

TURBA DELIRANTIUM

 

 

Archipoeta: Fama Tuba 
(Jonasbeichte)

Das Fama Tuba des Archipoetae ist eine Bearbeitung des Jonasthemas. 

 

Fama tuba dante sonum
  
Fama tuba dante sonum
excitata vox preconum
clamat viris regionum
advenire virum bonum,
patrem pacis et patronum,
cui Vienna parat tronum,
multitudo marchionum;
turba strepens istrionum
iam conformat tono tonum.
Genus omne balatronum
intrat ante diem nonum;
quisque sperat grande donum.
Ego caput fero pronum,
tamquam frater sim latronum,
reus, inops rationum,
sensus egens et sermonum.
  
Nomen vatis vel personam
manifeste non exponam;
sed quem fuga fecit Ionam,
per figuram satis bonam
Ionae nomen ei ponam.
  
Lacrimarum fluit rivus,
quas effundo fugitivus
intra cetum semivivus,
tuus quondam adoptivus;
sed pluralis genitivus,
nequam nimis et lascivus,
mihi factus est nocivus.
  
Voluptate volens frui
comparabar brute sui
nec cum sancto sanctus fui.
Unde timens iram tui,
sicut Ionas dei sui
fugam petens fuga rui.
  
Ionam deprehensum sorte
reum tempestatis orte,
condemnatum a cohorte
mox absorbent ceti porte.
Sic et ego dignus morte
prave vivens et distorte,
cuius carnes sunt absorte,
sed cor manet adhuc forte.
Reus tibi vereor te
miserturum mihi forte.
  
Ecce Ionas tuus plorat,
culpam suam non ignorat,
pro qua cetus eum vorat,
veniam vult et implorat,
ut a peste, qua laborat,
solvas eum, quem honorat,
tremit, colit et adorat.
  
Si remittas hunc reatum
et si ceto des mandatum,
cetus, cuius os est latum,
more suo dans hiatum
vomet vatem decalvatum
et ad portum destinatum
feret fame tenuatum,
ut sit rursus vates vatum
scribens opus tibi gratum.
Te divine mentis fatum
ad hoc iussit esse natum,
ut decore probitatum
et exemplis largitatum
reparares mundi statum.
  
Hunc reatum si remittas,
inter enses et sagittas
tutus ibo, quo me mittas,
hederarum ferens vittas.
  
Non timebo Ninivitas
neque gentes infronitas;
vincam vita patrum vitas
vitans ea, quae tu vitas,
Poetrias inauditas
scribam tibi, si me ditas.
  
Ut iam loquar manifeste:
paupertatis premor peste
stultus ego, qui penes te
nummis, equis, victu, veste
dies omnes duxi feste,
nunc insanus plus Oreste
male vivens et moleste,
trutannizans inhoneste
omne festum duco meste;
res non eget ista teste.
  
Pacis auctor, ultor litis,
esto vati tuo mitis
neque credas imperitis;
genitivis iam sopitis
sanctior sum eremitis:
quicquid in me malum scitis,
amputabo, si velitis.
Ne nos apprehendat sitis,
ero palmes et tu vitis.

 

 

Listinus Toplisten Ego Gunter Krebs indignus programator scripsi hunc situm TelaeTotiusTerrae anno domini 2003 Turba Delirantium
© by Turba Delirantium und Gunter Krebs (2003), alle Rechte vorbehalten  Jegliche Veränderungen, Kürzungen, Nachdrucke (auch auszugsweise) bedürfen der Genehmigung der Verfasser.

Impressum & Disclaimer